Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Matt.6 NT Matt.7 (English) >>NT Matt.8

Matt.7

nolite iudicare ut non iudicemini

in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis

quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides

aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo

hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui

nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos

petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis

omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur

aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei

aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei

si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se

omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae

intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam

quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam

adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces

a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus

sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit

non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere

omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos

non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum

multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus

et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem

omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram

et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram

et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam

et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna

et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius

erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Matt.6 NT Matt.7 (English) >>NT Matt.8

Powered by PhiloLogic